HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXXI: De mandato primo; et secundo in lege, et sauciato a latronibus

#Matth. XXII; Marc. XII; Deut. VI; Luc. X

Pharisaei autem videntes, quia silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum. Et accessit unus legis doctor tentans eum, et dicens: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Et ait Jesus: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. Hoc non est de mandato, sed praeostendit de quo datum est, quod tale est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. De te simili Deo, hoc secundum est mandatum. Homo enim imago Dei est. Et respondit Scriba: In veritate dixisti, et hoc est majus omnibus holocaustomatibus Patet inter Pharisaeos et Scribas fuisse quaestionem. Quidam enim opera legis praeferebant dilectioni. Alii econtra, eo quod ante legem plures placuerunt Deo per dilectionem sine omni sacrificio. Primum autem, et secundum mandatum dicitur, quantum ad ea de quibus mandatur. Cui Jesus ait: Hoc fac, et vives. Ille volens justificare seipsum ait ad Jesum. Et quis est meus proximus? Cui Jesus ostendit, omnem misericordiam facientem esse proximum, et specialiter ipsum Dei Filium, proponens parabolam sauciati, qui incidit in latrones. Nec distabat haec parabola multum a re facta, quia in illo deserto saepe latrones sanguinem fundebant. Unde et ab Adommin, quod et sangninem sonat, vocabatur. Erat autem omnis populus suspensus, et audiens Jesum.